1 Samuel · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ cong...2. Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverter...3. Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum qu...4. Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit e...5. Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul...6. Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt...7. Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit ...8. Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus serm...9. Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.10. Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et p...11. et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete :...12. Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se re...13. Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille v...14. In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus...15. Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.16. Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingredi...17. Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam da...18. Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, ...19. Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul Davi...20. Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est...21. Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit...22. Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dic...23. Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et...24. Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locu...25. Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex spon...26. Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, ...27. Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo ...28. Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Mic...29. Et Saul magis cœpit timere David : factusque est Saul inimicus...30. Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem eg...Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
This passage has not yet been translated.
Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
This passage has not yet been translated.
Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam.
This passage has not yet been translated.
Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
This passage has not yet been translated.
Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
This passage has not yet been translated.
Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.
This passage has not yet been translated.
Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille, et David decem millia.
This passage has not yet been translated.
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?
This passage has not yet been translated.
Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
This passage has not yet been translated.
Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
This passage has not yet been translated.
et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.
This passage has not yet been translated.
Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
This passage has not yet been translated.
Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
This passage has not yet been translated.
In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
This passage has not yet been translated.
Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.
This passage has not yet been translated.
Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
This passage has not yet been translated.
Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?
This passage has not yet been translated.
Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor.
This passage has not yet been translated.
Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie.
This passage has not yet been translated.
Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te : nunc ergo esto gener regis.
This passage has not yet been translated.
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse regis ? ego autem sum vir pauper et tenuis.
This passage has not yet been translated.
Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.
This passage has not yet been translated.
Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
This passage has not yet been translated.
Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
This passage has not yet been translated.
Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
This passage has not yet been translated.
Et Saul magis cœpit timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
This passage has not yet been translated.
Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
This passage has not yet been translated.