1 Samuel · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstup...2. Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi serm...3. Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, ...4. Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos p...5. Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mul...6. Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat i...7. Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in...8. Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam...9. Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem ...10. Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et ...11. Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid n...12. Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit va...13. Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eo...14. Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare...15. an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret ...Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?
This passage has not yet been translated.
Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
This passage has not yet been translated.
Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?
This passage has not yet been translated.
Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
This passage has not yet been translated.
Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
This passage has not yet been translated.
Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.
This passage has not yet been translated.
Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.
This passage has not yet been translated.
Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terræ ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille, et David decem millia ?
This passage has not yet been translated.
Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
This passage has not yet been translated.
Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.
This passage has not yet been translated.
Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?
This passage has not yet been translated.
an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente ? hiccine ingredietur domum meam ?
This passage has not yet been translated.