1 Samuel · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugn...2. et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, te...3. Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu d...4. Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Dom...5. Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est...6. Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quænam ...7. Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ...8. Væ nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius...9. Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræi...10. Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit un...11. Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Oph...12. Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die il...13. Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam sp...14. Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic soni...15. Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus calig...16. Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de a...17. Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israël co...18. Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum j...19. Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partu...20. In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant cir...21. Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de Is...22. et ait : Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,
This passage has not yet been translated.
et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis : et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
This passage has not yet been translated.
Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Israël : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees.
This passage has not yet been translated.
Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra.
This passage has not yet been translated.
Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
This passage has not yet been translated.
Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Væ nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.
This passage has not yet been translated.
Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.
This passage has not yet been translated.
Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.
This passage has not yet been translated.
Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
This passage has not yet been translated.
Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
This passage has not yet been translated.
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.
This passage has not yet been translated.
Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.
This passage has not yet been translated.
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?
This passage has not yet been translated.
Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.
This passage has not yet been translated.
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus : et ipse judicavit Israël quadraginta annis.
This passage has not yet been translated.
Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam dolores subiti.
This passage has not yet been translated.
In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Quæ non respondit eis, neque animadvertit.
This passage has not yet been translated.
Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ;
This passage has not yet been translated.
et ait : Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.
This passage has not yet been translated.