2 Corinthians · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium...2. Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante p...3. An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qu...4. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute ...5. Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An no...6. Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.7. Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati a...8. Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.9. Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes e...10. Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum po...11. De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, ide...12. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.13. Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communic...Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
This passage has not yet been translated.
Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
This passage has not yet been translated.
An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?
This passage has not yet been translated.
Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
This passage has not yet been translated.
Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.
This passage has not yet been translated.
Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
This passage has not yet been translated.
Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.
This passage has not yet been translated.
Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
This passage has not yet been translated.
Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
This passage has not yet been translated.
Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.
This passage has not yet been translated.
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
This passage has not yet been translated.
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
This passage has not yet been translated.
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
This passage has not yet been translated.