2 Corinthians · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visi...2. Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpo...3. Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus n...4. quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quæ...5. Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in...6. Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim ...7. Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimu...8. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :9. et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infir...10. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumelii...11. Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui...12. signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patie...13. Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nis...14. Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis ...15. Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro an...16. Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.17. Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?18. Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circ...19. Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christ...20. Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos ...21. ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam mul...Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
This passage has not yet been translated.
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
This passage has not yet been translated.
Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :
This passage has not yet been translated.
quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
This passage has not yet been translated.
Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
This passage has not yet been translated.
Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
This passage has not yet been translated.
Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.
This passage has not yet been translated.
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :
This passage has not yet been translated.
et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
This passage has not yet been translated.
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.
This passage has not yet been translated.
Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli : tametsi nihil sum :
This passage has not yet been translated.
signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
This passage has not yet been translated.
Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc injuriam.
This passage has not yet been translated.
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
This passage has not yet been translated.
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.
This passage has not yet been translated.
Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
This passage has not yet been translated.
Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?
This passage has not yet been translated.
Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?
This passage has not yet been translated.
Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo loquimur : omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram.
This passage has not yet been translated.
Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :
This passage has not yet been translated.
ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
This passage has not yet been translated.