2 Peter · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqua...2. Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi...3. Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pieta...4. per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per h...5. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra...6. in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientia...7. in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraterni...8. Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine ...9. Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, obli...10. Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam ve...11. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum r...12. Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem ...13. Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitar...14. certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod ...15. Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, u...16. Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nost...17. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad...18. Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum i...19. Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis at...20. hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propri...21. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed...Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
This passage has not yet been translated.
Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
This passage has not yet been translated.
per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
This passage has not yet been translated.
Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
This passage has not yet been translated.
in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
This passage has not yet been translated.
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
This passage has not yet been translated.
Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
This passage has not yet been translated.
Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
This passage has not yet been translated.
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
This passage has not yet been translated.
Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :
This passage has not yet been translated.
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
This passage has not yet been translated.
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
This passage has not yet been translated.
Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
This passage has not yet been translated.
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
This passage has not yet been translated.
Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
This passage has not yet been translated.
Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
This passage has not yet been translated.
hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
This passage has not yet been translated.
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
This passage has not yet been translated.