2 Thessalonians · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Ch...2. ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque ...3. Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio...4. qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, a...5. Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?6. et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.7. Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet n...8. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interfici...9. cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute...10. et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod ca...11. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,12. ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consense...13. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres ...14. in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem ...15. Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis...16. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater nos...17. exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum :
This passage has not yet been translated.
ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
This passage has not yet been translated.
Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
This passage has not yet been translated.
qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
This passage has not yet been translated.
Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?
This passage has not yet been translated.
et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
This passage has not yet been translated.
Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
This passage has not yet been translated.
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
This passage has not yet been translated.
cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
This passage has not yet been translated.
et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
This passage has not yet been translated.
Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
This passage has not yet been translated.
ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
This passage has not yet been translated.
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
This passage has not yet been translated.
in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
This passage has not yet been translated.
exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
This passage has not yet been translated.