1 Kings · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jer...2. Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait : Altare...3. Deditque in illa die signum, dicens : Hoc erit signum quod loc...4. Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat con...5. Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, jux...6. Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui, et ...7. Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prand...8. Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem ...9. sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis : No...10. Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo ve...11. Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem ven...12. Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt e...13. Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent...14. et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebi...15. Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem.16. Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam...17. quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non...18. Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus lo...19. et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.20. Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad propheta...21. Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : Hæc d...22. et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco i...23. Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ qu...24. Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat ...25. Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et...26. Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via, ait ...27. Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent,28. et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et as...29. Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super a...30. Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : H...31. Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fue...32. Profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini con...33. Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, s...34. Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est,...Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente.
This passage has not yet been translated.
Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait : Altare, altare, hæc dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt : et ossa hominum super te incendet.
This passage has not yet been translated.
Deditque in illa die signum, dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus : ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.
This passage has not yet been translated.
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
This passage has not yet been translated.
Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod prædixerat vir Dei in sermone Domini.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
This passage has not yet been translated.
Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
This passage has not yet been translated.
Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto :
This passage has not yet been translated.
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
This passage has not yet been translated.
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo.
This passage has not yet been translated.
Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda.
This passage has not yet been translated.
Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
This passage has not yet been translated.
et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum : et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Juda ? Respondit ille : Ego sum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem.
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto,
This passage has not yet been translated.
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
This passage has not yet been translated.
Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
This passage has not yet been translated.
et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
This passage has not yet been translated.
Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum.
This passage has not yet been translated.
Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : Hæc dicit Dominus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus,
This passage has not yet been translated.
et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.
This passage has not yet been translated.
Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ quem reduxerat.
This passage has not yet been translated.
Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver.
This passage has not yet been translated.
Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex habitabat.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via, ait : Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent,
This passage has not yet been translated.
et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver : non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum.
This passage has not yet been translated.
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangeret eum.
This passage has not yet been translated.
Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater !
This passage has not yet been translated.
Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea.
This passage has not yet been translated.
Profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ.
This passage has not yet been translated.
Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum.
This passage has not yet been translated.
Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.
This passage has not yet been translated.