2 Kings · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in qu...2. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias ...3. Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respon...4. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, cædebant ligna.5. Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum...6. Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ? At ille monstravit ei loc...7. et ait : Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.8. Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum...9. Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens : Cave ne transea...10. Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et p...11. Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re : et convocatis ...12. Dixitque unus servorum ejus : Nequaquam, domine mi rex, sed El...13. Dixitque eis : Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eu...14. Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus : qui cum...15. Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit ex...16. At ille respondit : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, q...17. Cumque orasset Eliseus, ait : Domine, aperi oculos hujus, ut v...18. Hostes vero descenderunt ad eum : porro Eliseus oravit ad Domi...19. Dixit autem ad eos Eliseus : Non est hæc via, neque ista est c...20. cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus : Domine, ...21. Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos : Numquid per...22. At ille ait : Non percuties : neque enim cepisti eos gladio et...23. Appositaque est eis ciborum magna præparatio, et comederunt et...24. Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ unive...25. Factaque est fames magna in Samaria : et tamdiu obsessa est, d...26. Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavi...27. Qui ait : Non te salvat Dominus : unde te possum salvare ? de ...28. Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum, ut comedamus eum hodi...29. Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera ...30. Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per...31. Et ait rex : Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit c...32. Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. P...33. Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum....Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
This passage has not yet been translated.
Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit : Ite.
This passage has not yet been translated.
Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit : Ego veniam.
This passage has not yet been translated.
Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, cædebant ligna.
This passage has not yet been translated.
Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam : exclamavitque ille, et ait : Heu ! heu ! heu ! domine mi : et hoc ipsum mutuo acceperam.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc : natavitque ferrum,
This passage has not yet been translated.
et ait : Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.
This passage has not yet been translated.
Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens : In loco illo et illo ponamus insidias.
This passage has not yet been translated.
Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens : Cave ne transeas in locum illum : quia ibi Syri in insidiis sunt.
This passage has not yet been translated.
Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et præoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.
This passage has not yet been translated.
Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re : et convocatis servis suis, ait : Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque unus servorum ejus : Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.
This passage has not yet been translated.
Dixitque eis : Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes : Ecce in Dothan.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus : qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
This passage has not yet been translated.
Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus : nuntiavitque ei, dicens : Heu ! heu ! heu ! domine mi : quid faciemus ?
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.
This passage has not yet been translated.
Cumque orasset Eliseus, ait : Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit : et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
This passage has not yet been translated.
Hostes vero descenderunt ad eum : porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens : Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem ad eos Eliseus : Non est hæc via, neque ista est civitas : sequimini me, et ostendam vobis virum quem quæritis. Duxit ergo eos in Samariam :
This passage has not yet been translated.
cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus : Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariæ.
This passage has not yet been translated.
Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos : Numquid percutiam eos, pater mi ?
This passage has not yet been translated.
At ille ait : Non percuties : neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias : sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum.
This passage has not yet been translated.
Appositaque est eis ciborum magna præparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam.
This passage has not yet been translated.
Factaque est fames magna in Samaria : et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
This passage has not yet been translated.
Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens : Salva me, domine mi rex.
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Non te salvat Dominus : unde te possum salvare ? de area, vel de torculari ? Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis ? Quæ respondit :
This passage has not yet been translated.
Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.
This passage has not yet been translated.
Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum, ut comedamus eum. Quæ abscondit filium suum.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex : Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.
This passage has not yet been translated.
Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum : et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes : Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum ? videte ergo : cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire : ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
This passage has not yet been translated.
Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait : Ecce, tantum malum a Domino est : quid amplius expectabo a Domino ?
This passage has not yet been translated.