Obadiah · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Visio Abdiæ. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom : Auditum audivimu...2. Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde.3. Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrar...4. Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nid...5. Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo co...6. Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus ?7. Usque ad terminum emiserunt te : omnes viri fœderis tui illuse...8. Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Id...9. Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.10. Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum...11. In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exerci...12. Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ej...13. Neque ingredieris portam populi mei in die ruinæ eorum ; neque...14. neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et n...15. Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes : sicut fecis...16. Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes ...17. Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebi...18. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Es...19. Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui i...20. Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca C...21. Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, e...Visio Abdiæ. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit : surgite, et consurgamus adversus eum in prælium.
This passage has not yet been translated.
Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde.
This passage has not yet been translated.
Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum ; qui dicis in corde tuo : Quis detrahet me in terram ?
This passage has not yet been translated.
Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? nonne furati essent sufficientia sibi ? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi ?
This passage has not yet been translated.
Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus ?
This passage has not yet been translated.
Usque ad terminum emiserunt te : omnes viri fœderis tui illuserunt tibi : invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ; non est prudentia in eo.
This passage has not yet been translated.
Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau ?
This passage has not yet been translated.
Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.
This passage has not yet been translated.
Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.
This passage has not yet been translated.
In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.
This passage has not yet been translated.
Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus : et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum : et non magnificabis os tuum in die angustiæ.
This passage has not yet been translated.
Neque ingredieris portam populi mei in die ruinæ eorum ; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius,
This passage has not yet been translated.
neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis.
This passage has not yet been translated.
Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes : sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum.
This passage has not yet been translated.
Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter : et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.
This passage has not yet been translated.
Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
This passage has not yet been translated.
Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula : et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est.
This passage has not yet been translated.
Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim : et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad.
This passage has not yet been translated.
Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam : et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri.
This passage has not yet been translated.
Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.
This passage has not yet been translated.