Acts · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi c...2. Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illo...3. Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samari...4. Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et...5. Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderun...6. Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.7. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eo...8. Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spi...9. et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.10. Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices di...11. sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmo...12. Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum...13. Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratre...14. Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gen...15. Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :16. Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod deci...17. ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super qua...18. Notum a sæculo est Domino opus suum.19. Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus con...20. sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simul...21. Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibu...22. Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere...23. scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his...24. Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt v...25. placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad v...26. hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri...27. Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.28. Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere v...29. ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et ...30. Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata mul...31. Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.32. Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo pluri...33. Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fra...34. Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.35. Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et e...36. Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertente...37. Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognomin...38. Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphy...39. Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et B...40. Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a...41. Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : ...Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
This passage has not yet been translated.
Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
This passage has not yet been translated.
Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
This passage has not yet been translated.
Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
This passage has not yet been translated.
Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
This passage has not yet been translated.
Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
This passage has not yet been translated.
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
This passage has not yet been translated.
Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
This passage has not yet been translated.
et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?
This passage has not yet been translated.
sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
This passage has not yet been translated.
Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
This passage has not yet been translated.
Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
This passage has not yet been translated.
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
This passage has not yet been translated.
Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
This passage has not yet been translated.
Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus reædificabo, et erigam illud :
This passage has not yet been translated.
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
This passage has not yet been translated.
Notum a sæculo est Domino opus suum.
This passage has not yet been translated.
Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
This passage has not yet been translated.
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
This passage has not yet been translated.
Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
This passage has not yet been translated.
Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :
This passage has not yet been translated.
scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
This passage has not yet been translated.
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
This passage has not yet been translated.
placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
This passage has not yet been translated.
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
This passage has not yet been translated.
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :
This passage has not yet been translated.
ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
This passage has not yet been translated.
Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
This passage has not yet been translated.
Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
This passage has not yet been translated.
Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
This passage has not yet been translated.
Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
This passage has not yet been translated.
Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
This passage has not yet been translated.
Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
This passage has not yet been translated.
Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
This passage has not yet been translated.
Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
This passage has not yet been translated.
Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
This passage has not yet been translated.
Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
This passage has not yet been translated.
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
This passage has not yet been translated.