Acts · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixit autem princeps sacerdotum : Si hæc ita se habent ?2. Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriæ apparui...3. et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et...4. Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et ind...5. Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis : sed re...6. Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in ter...7. et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et pos...8. Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac...9. Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum : et er...10. et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gr...11. Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulat...12. Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patre...13. et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifes...14. Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem co...15. Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patr...16. Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod...17. Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus er...18. quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.19. Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut ex...20. Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutri...21. Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit...22. Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat pote...23. Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit i...24. Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, ...25. Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ...26. Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliab...27. Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Qui...28. Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Æ...29. Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in ter...30. Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis...31. Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut...32. Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus ...33. Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : l...34. Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemi...35. Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit pr...36. Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et...37. Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël : Prophetam suscitabit...38. Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loq...39. Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et avers...40. dicentes ad Aaron : Fac nobis deos qui præcedant nos : Moyses ...41. Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam sim...42. Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, si...43. Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempha...44. Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, ...45. Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in pos...46. qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernac...47. Salomon autem ædificavit illi domum.48. Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :49. Cælum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Qua...50. Nonne manus mea fecit hæc omnia ?51. Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper...52. Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occider...53. qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.54. Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et strideban...55. Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vid...56. Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impet...57. Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes depo...58. Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu,...59. Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, n...Dixit autem princeps sacerdotum : Si hæc ita se habent ?
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan,
This passage has not yet been translated.
et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
This passage has not yet been translated.
Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
This passage has not yet been translated.
Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
This passage has not yet been translated.
Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis :
This passage has not yet been translated.
et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.
This passage has not yet been translated.
Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.
This passage has not yet been translated.
Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum : et erat Deus cum eo,
This passage has not yet been translated.
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti : et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
This passage has not yet been translated.
Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.
This passage has not yet been translated.
Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum :
This passage has not yet been translated.
et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
This passage has not yet been translated.
Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
This passage has not yet been translated.
Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.
This passage has not yet been translated.
Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
This passage has not yet been translated.
Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
This passage has not yet been translated.
quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.
This passage has not yet been translated.
Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
This passage has not yet been translated.
Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
This passage has not yet been translated.
Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
This passage has not yet been translated.
Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.
This passage has not yet been translated.
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël.
This passage has not yet been translated.
Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
This passage has not yet been translated.
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt.
This passage has not yet been translated.
Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum ?
This passage has not yet been translated.
Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ?
This passage has not yet been translated.
Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium ?
This passage has not yet been translated.
Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
This passage has not yet been translated.
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.
This passage has not yet been translated.
Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas, terra sancta est.
This passage has not yet been translated.
Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
This passage has not yet been translated.
Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit principem et judicem ? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
This passage has not yet been translated.
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
This passage has not yet been translated.
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis.
This passage has not yet been translated.
Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris : qui accepit verba vitæ dare nobis.
This passage has not yet been translated.
Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,
This passage has not yet been translated.
dicentes ad Aaron : Fac nobis deos qui præcedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
This passage has not yet been translated.
Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
This passage has not yet been translated.
Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum : Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël ?
This passage has not yet been translated.
Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas : et transferam vos trans Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
This passage has not yet been translated.
Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
This passage has not yet been translated.
qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
This passage has not yet been translated.
Salomon autem ædificavit illi domum.
This passage has not yet been translated.
Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
This passage has not yet been translated.
Cælum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi ? dicit Dominus : aut quis locus requietionis meæ est ?
This passage has not yet been translated.
Nonne manus mea fecit hæc omnia ?
This passage has not yet been translated.
Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.
This passage has not yet been translated.
Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis :
This passage has not yet been translated.
qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
This passage has not yet been translated.
Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
This passage has not yet been translated.
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
This passage has not yet been translated.
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
This passage has not yet been translated.
Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
This passage has not yet been translated.
Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
This passage has not yet been translated.
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
This passage has not yet been translated.