Acts · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ e...2. Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum...3. Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahen...4. Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.5. Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat il...6. Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimi...7. Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voc...8. Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.9. Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate mag...10. cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : H...11. Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis...12. Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in ...13. Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhæreb...14. Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recep...15. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum ...16. nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum ...17. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.18. Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolor...19. dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero ...20. Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei exist...21. Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum n...22. Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si ...23. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.24. Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominu...25. Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant ...26. Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge,...27. Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candac...28. et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.29. Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.30. Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophet...31. Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? ...32. Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad...33. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus qu...34. Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo...35. Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ist...36. Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunu...37. Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et res...38. Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Phi...39. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philipp...40. Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangel...Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
This passage has not yet been translated.
Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
This passage has not yet been translated.
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
This passage has not yet been translated.
Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
This passage has not yet been translated.
Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum.
This passage has not yet been translated.
Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
This passage has not yet been translated.
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
This passage has not yet been translated.
Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
This passage has not yet been translated.
Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :
This passage has not yet been translated.
cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
This passage has not yet been translated.
Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
This passage has not yet been translated.
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
This passage has not yet been translated.
Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
This passage has not yet been translated.
Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
This passage has not yet been translated.
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
This passage has not yet been translated.
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
This passage has not yet been translated.
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
This passage has not yet been translated.
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
This passage has not yet been translated.
dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
This passage has not yet been translated.
Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
This passage has not yet been translated.
Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
This passage has not yet been translated.
Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
This passage has not yet been translated.
In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
This passage has not yet been translated.
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
This passage has not yet been translated.
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.
This passage has not yet been translated.
Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
This passage has not yet been translated.
et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
This passage has not yet been translated.
Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?
This passage has not yet been translated.
Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
This passage has not yet been translated.
Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
This passage has not yet been translated.
In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
This passage has not yet been translated.
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
This passage has not yet been translated.
Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
This passage has not yet been translated.
Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
This passage has not yet been translated.
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
This passage has not yet been translated.
Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
This passage has not yet been translated.