Acts · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domi...2. et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quo...3. Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et s...4. Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule...5. Qui dixit : Quis es, domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu...6. Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?7. Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dice...8. Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videba...9. Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.10. Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixi...11. Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus...12. (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sib...13. Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc,...14. et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omn...15. Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est ...16. Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.17. Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus...18. Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visu...19. Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum dis...20. Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.21. Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic e...22. Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos ...23. Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum J...24. Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem ...25. Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eu...26. Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipuli...27. Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narra...28. Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiduciali...29. Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis : illi au...30. Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dim...31. Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam hab...32. Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveni...33. Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo...34. Et ait illi Petrus : Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus : s...35. Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ : qui con...36. In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ inte...37. Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam ...38. Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes qu...39. Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, du...40. Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et c...41. Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et ...42. Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt m...43. Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simon...Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
This passage has not yet been translated.
et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit eum lux de cælo.
This passage has not yet been translated.
Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
This passage has not yet been translated.
Qui dixit : Quis es, domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum calcitrare.
This passage has not yet been translated.
Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?
This passage has not yet been translated.
Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
This passage has not yet been translated.
Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
This passage has not yet been translated.
Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
This passage has not yet been translated.
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.
This passage has not yet been translated.
Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.
This passage has not yet been translated.
(Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
This passage has not yet been translated.
Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :
This passage has not yet been translated.
et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.
This passage has not yet been translated.
Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
This passage has not yet been translated.
Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
This passage has not yet been translated.
Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit : et surgens baptizatus est.
This passage has not yet been translated.
Et cum accepisset cibum, confortatus est.
Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
This passage has not yet been translated.
Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
This passage has not yet been translated.
Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
This passage has not yet been translated.
Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
This passage has not yet been translated.
Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent.
This passage has not yet been translated.
Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
This passage has not yet been translated.
Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
This passage has not yet been translated.
Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
This passage has not yet been translated.
Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
This passage has not yet been translated.
Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
This passage has not yet been translated.
Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis : illi autem quærebant occidere eum.
This passage has not yet been translated.
Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
This passage has not yet been translated.
Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.
This passage has not yet been translated.
Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi Petrus : Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
This passage has not yet been translated.
Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ : qui conversi sunt ad Dominum.
This passage has not yet been translated.
In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
This passage has not yet been translated.
Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.
This passage has not yet been translated.
Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum : et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
This passage has not yet been translated.
Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.
This passage has not yet been translated.
Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.
This passage has not yet been translated.
Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
This passage has not yet been translated.