Acts · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio c...2. religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosy...3. Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei ...4. At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domin...5. Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui...6. hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus...7. Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos ...8. Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.9. Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibu...10. Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecid...11. et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linte...12. in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.13. Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.14. Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne c...15. Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commu...16. Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.17. Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidi...18. Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Pet...19. Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce vir...20. Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ...21. Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem q...22. Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, ...23. Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, su...24. Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectaba...25. Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius...26. Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.27. Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :28. dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Jud...29. Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo,...30. Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, ora...31. Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemorat...32. Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petr...33. Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc e...34. Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi qui...35. sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, accept...36. Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Ch...37. Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incip...38. Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et v...39. Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et J...40. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,41. non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui ...42. Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse ...43. Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccator...44. Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super...45. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petr...46. Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.47. Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut...48. Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc ro...Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,
This passage has not yet been translated.
religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
This passage has not yet been translated.
Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
This passage has not yet been translated.
At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
This passage has not yet been translated.
Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
This passage has not yet been translated.
hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
This passage has not yet been translated.
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
This passage has not yet been translated.
Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
This passage has not yet been translated.
Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
This passage has not yet been translated.
Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
This passage has not yet been translated.
et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
This passage has not yet been translated.
in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
This passage has not yet been translated.
Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
This passage has not yet been translated.
Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
This passage has not yet been translated.
Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.
This passage has not yet been translated.
Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
This passage has not yet been translated.
Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
This passage has not yet been translated.
Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.
This passage has not yet been translated.
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
This passage has not yet been translated.
Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?
This passage has not yet been translated.
Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
This passage has not yet been translated.
Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
This passage has not yet been translated.
Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
This passage has not yet been translated.
Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
This passage has not yet been translated.
Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.
This passage has not yet been translated.
Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
This passage has not yet been translated.
dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
This passage has not yet been translated.
Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
This passage has not yet been translated.
Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
This passage has not yet been translated.
Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
This passage has not yet been translated.
Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
This passage has not yet been translated.
Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
This passage has not yet been translated.
Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
This passage has not yet been translated.
sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
This passage has not yet been translated.
Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
This passage has not yet been translated.
Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,
This passage has not yet been translated.
Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
This passage has not yet been translated.
Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
This passage has not yet been translated.
Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
This passage has not yet been translated.
non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
This passage has not yet been translated.
Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
This passage has not yet been translated.
Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
This passage has not yet been translated.
Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
This passage has not yet been translated.
Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
This passage has not yet been translated.
Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?
This passage has not yet been translated.
Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
This passage has not yet been translated.