Acts · 11
Verses
⋯
Individual passages
1. Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quonia...2. Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversu...3. dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et man...4. Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :5. Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis vi...6. In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et be...7. Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, e...8. Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numq...9. Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne...10. Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.11. Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, mi...12. Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. V...13. Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, sta...14. qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa ...15. Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, ...16. Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes qui...17. Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui cr...18. His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : E...19. Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta f...20. Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum intr...21. Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium co...22. Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis su...23. Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et...24. quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et app...25. Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem...26. Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt ...27. In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :28. et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritu...29. Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in m...30. quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
This passage has not yet been translated.
Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?
This passage has not yet been translated.
Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
This passage has not yet been translated.
In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
This passage has not yet been translated.
Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.
This passage has not yet been translated.
Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
This passage has not yet been translated.
Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.
This passage has not yet been translated.
Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
This passage has not yet been translated.
Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
This passage has not yet been translated.
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
This passage has not yet been translated.
Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
This passage has not yet been translated.
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
This passage has not yet been translated.
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?
This passage has not yet been translated.
His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
This passage has not yet been translated.
Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
This passage has not yet been translated.
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
This passage has not yet been translated.
Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
This passage has not yet been translated.
Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
This passage has not yet been translated.
Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :
This passage has not yet been translated.
quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
This passage has not yet been translated.
Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
This passage has not yet been translated.
Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
This passage has not yet been translated.
In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :
This passage has not yet been translated.
et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
This passage has not yet been translated.
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :
This passage has not yet been translated.
quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
This passage has not yet been translated.