Acts · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quo...2. Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.3. Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet e...4. Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor qu...5. Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat si...6. Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Pe...7. Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitacul...8. Dixit autem angelus ad eum : Præcingere, et calcea te caligas ...9. Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fi...10. Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad po...11. Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Do...12. Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognom...13. Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum,...14. Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed...15. At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa autem affirmabat sic s...16. Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, vide...17. Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus e...18. Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidna...19. Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisiti...20. Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerun...21. Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribu...22. Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.23. Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedi...24. Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.25. Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto m...Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
This passage has not yet been translated.
Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.
This passage has not yet been translated.
Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
This passage has not yet been translated.
Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
This passage has not yet been translated.
Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
This passage has not yet been translated.
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
This passage has not yet been translated.
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem angelus ad eum : Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
This passage has not yet been translated.
Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum : existimabat autem se visum videre.
This passage has not yet been translated.
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem : quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo.
This passage has not yet been translated.
Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
This passage has not yet been translated.
Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
This passage has not yet been translated.
Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.
This passage has not yet been translated.
At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est.
This passage has not yet been translated.
Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
This passage has not yet been translated.
Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
This passage has not yet been translated.
Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
This passage has not yet been translated.
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est.
This passage has not yet been translated.
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
This passage has not yet been translated.
Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
This passage has not yet been translated.
Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.
This passage has not yet been translated.
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit.
This passage has not yet been translated.
Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
This passage has not yet been translated.
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
This passage has not yet been translated.