Amos · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, ...2. Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient sup...3. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemi...4. Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicat...5. Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias obl...6. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus ves...7. Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses supe...8. Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberen...9. Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem ho...10. Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes ...11. Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et fac...12. Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero...13. Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homi...Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.
This passage has not yet been translated.
Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.
This passage has not yet been translated.
Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
This passage has not yet been translated.
Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.
This passage has not yet been translated.
Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.
This passage has not yet been translated.