Amos · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ ...2. Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, e...3. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniq...4. qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vest...5. qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habe...6. bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nih...7. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et aufere...8. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercitu...9. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.10. Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat oss...11. Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorde...12. Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis,...13. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bub...14. Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitud...15. Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deu...Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !
This passage has not yet been translated.
Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.
This passage has not yet been translated.
Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;
This passage has not yet been translated.
qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;
This passage has not yet been translated.
qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
This passage has not yet been translated.
bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
This passage has not yet been translated.
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
This passage has not yet been translated.
Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
This passage has not yet been translated.
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
This passage has not yet been translated.
Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?
This passage has not yet been translated.
Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.
This passage has not yet been translated.
Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
This passage has not yet been translated.
Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.
This passage has not yet been translated.
Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
This passage has not yet been translated.
Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
This passage has not yet been translated.