Revelation · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere se...2. qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Chris...3. Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea...4. Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et p...5. et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuo...6. et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi glo...7. Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eu...8. Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deu...9. Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et re...10. fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam...11. dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem eccle...12. Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et c...13. et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio homin...14. caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, ...15. et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et v...16. et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus glad...17. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et ...18. et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculor...19. Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.20. Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et ...Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
This passage has not yet been translated.
qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit.
This passage has not yet been translated.
Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt : tempus enim prope est.
This passage has not yet been translated.
Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt :
This passage has not yet been translated.
et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
This passage has not yet been translated.
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
This passage has not yet been translated.
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam : amen.
This passage has not yet been translated.
Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
This passage has not yet been translated.
Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu : fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu :
This passage has not yet been translated.
fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,
This passage has not yet been translated.
dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.
This passage has not yet been translated.
Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea :
This passage has not yet been translated.
et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea :
This passage has not yet been translated.
caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :
This passage has not yet been translated.
et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :
This passage has not yet been translated.
et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
This passage has not yet been translated.
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus,
This passage has not yet been translated.
et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum : et habeo claves mortis, et inferni.
This passage has not yet been translated.
Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.
This passage has not yet been translated.
Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
This passage has not yet been translated.