Revelation · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Angelo Ephesi ecclesiæ scribe : Hæc dicit, qui tenet septem st...2. Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non po...3. et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non...4. Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.5. Memor esto itaque unde excideris : et age pœnitentiam, et prim...6. Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi.7. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincen...8. Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit primus, et noviss...9. Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : e...10. Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus...11. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vi...12. Et angelo Pergami ecclesiæ scribe : Hæc dicit qui habet rhomph...13. Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ : et tenes nomen meum, ...14. Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctri...15. ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.16. Similiter pœnitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et p...17. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincen...18. Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Filius Dei, qui...19. Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, e...20. Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel,...21. Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret : et non vult pœnite...22. Ecce mittam eam in lectum : et qui mœchantur cum ea, in tribul...23. Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ,...24. et ceteris qui Thyatiræ estis : quicumque non habent doctrinam...25. tamen id quod habetis, tenete donec veniam.26. Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo ...27. et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,28. sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam.29. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.Angelo Ephesi ecclesiæ scribe : Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum :
This passage has not yet been translated.
Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces :
This passage has not yet been translated.
et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
This passage has not yet been translated.
Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
This passage has not yet been translated.
Memor esto itaque unde excideris : et age pœnitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
This passage has not yet been translated.
Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi.
This passage has not yet been translated.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
This passage has not yet been translated.
Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit :
This passage has not yet been translated.
Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.
This passage has not yet been translated.
Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.
This passage has not yet been translated.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.
This passage has not yet been translated.
Et angelo Pergami ecclesiæ scribe : Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam :
This passage has not yet been translated.
Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.
This passage has not yet been translated.
Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari :
This passage has not yet been translated.
ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.
This passage has not yet been translated.
Similiter pœnitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
This passage has not yet been translated.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
This passage has not yet been translated.
Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco :
This passage has not yet been translated.
Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
This passage has not yet been translated.
Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
This passage has not yet been translated.
Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret : et non vult pœnitere a fornicatione sua.
This passage has not yet been translated.
Ecce mittam eam in lectum : et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.
This passage has not yet been translated.
Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
This passage has not yet been translated.
et ceteris qui Thyatiræ estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus :
This passage has not yet been translated.
tamen id quod habetis, tenete donec veniam.
This passage has not yet been translated.
Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
This passage has not yet been translated.
et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
This passage has not yet been translated.
sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam.
This passage has not yet been translated.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
This passage has not yet been translated.