Revelation · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, ...2. cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inha...3. Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedent...4. Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata aur...5. Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, ...6. Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine ...7. Et dixit mihi angelus : Quare miraris ? ego dicam tibi sacrame...8. Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de ab...9. Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem...10. Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit : et cum v...11. Et bestia, quæ erat, et non est : et ipsa octava est : et de s...12. Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt : qui regnum no...13. Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam best...14. Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus...15. Et dixit mihi : Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi ...16. Et decem cornua, quæ vidisti in bestia : hi odient fornicariam...17. Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est il...18. Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum s...Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas,
This passage has not yet been translated.
cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.
This passage has not yet been translated.
Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem.
This passage has not yet been translated.
Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.
This passage has not yet been translated.
Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ.
This passage has not yet been translated.
Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.
This passage has not yet been translated.
Et dixit mihi angelus : Quare miraris ? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem.
This passage has not yet been translated.
Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.
This passage has not yet been translated.
Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
This passage has not yet been translated.
Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit : et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
This passage has not yet been translated.
Et bestia, quæ erat, et non est : et ipsa octava est : et de septem est, et in interitum vadit.
This passage has not yet been translated.
Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
This passage has not yet been translated.
Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent.
This passage has not yet been translated.
Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
This passage has not yet been translated.
Et dixit mihi : Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.
This passage has not yet been translated.
Et decem cornua, quæ vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
This passage has not yet been translated.
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.
This passage has not yet been translated.
Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.
This passage has not yet been translated.