Revelation · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem ...2. Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylo...3. quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et...4. Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem : Exite de illa populu...5. Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus...6. Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate dupli...7. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi...8. Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames,...9. Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum il...10. longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : Væ,...11. Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam : quoni...12. merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et...13. et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vi...14. Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pingui...15. Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt ...16. et dicentes : Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso...17. quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubern...18. et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quæ si...19. et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes,...20. Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ : quo...21. Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, ...22. Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba...23. et lux lucernæ non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sp...24. Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et om...Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus.
This passage has not yet been translated.
Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis :
This passage has not yet been translated.
quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terræ cum illa fornicati sunt : et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.
This passage has not yet been translated.
Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.
This passage has not yet been translated.
Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.
This passage has not yet been translated.
Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
This passage has not yet been translated.
Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo.
This passage has not yet been translated.
Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam.
This passage has not yet been translated.
Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus :
This passage has not yet been translated.
longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.
This passage has not yet been translated.
Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius :
This passage has not yet been translated.
merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,
This passage has not yet been translated.
et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.
This passage has not yet been translated.
Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.
This passage has not yet been translated.
Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,
This passage has not yet been translated.
et dicentes : Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis :
This passage has not yet been translated.
quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt,
This passage has not yet been translated.
et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quæ similis civitati huic magnæ ?
This passage has not yet been translated.
et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est.
This passage has not yet been translated.
Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.
This passage has not yet been translated.
Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.
This passage has not yet been translated.
Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molæ non audietur in te amplius :
This passage has not yet been translated.
et lux lucernæ non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
This passage has not yet been translated.
Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.
This passage has not yet been translated.