Revelation · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentiu...2. quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretri...3. Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcul...4. Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, e...5. Et vox de throno exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omn...6. Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum mult...7. Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt...8. Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candid...9. Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni voc...10. Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vi...11. Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat sup...12. Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diadema...13. Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen eju...14. Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis,...15. Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in...16. Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum e...17. Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, ...18. ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fo...19. Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregato...20. Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit...21. et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui proc...Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium : Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est :
This passage has not yet been translated.
quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.
This passage has not yet been translated.
Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluja.
This passage has not yet been translated.
Et vox de throno exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timetis eum pusilli et magni.
This passage has not yet been translated.
Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluja : quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
This passage has not yet been translated.
Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.
This passage has not yet been translated.
Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei vera sunt.
This passage has not yet been translated.
Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide ne feceris : conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.
This passage has not yet been translated.
Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
This passage has not yet been translated.
Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
This passage has not yet been translated.
Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.
This passage has not yet been translated.
Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
This passage has not yet been translated.
Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.
This passage has not yet been translated.
Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
This passage has not yet been translated.
Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli : Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei :
This passage has not yet been translated.
ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.
This passage has not yet been translated.
Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.
This passage has not yet been translated.
Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure :
This passage has not yet been translated.
et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.
This passage has not yet been translated.