Song of Songs · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Ego flos campi, et lilium convallium.2. Sponsus: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.3. Sponsa: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus in...4. Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.5. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.6. Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.7. Sponsus: Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque ca...8. Sponsa: Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus...9. Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse...10. En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus: Surge, propera, amica...11. jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.12. Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit...13. ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem ...14. columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende...15. Sponsa: Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : ...16. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,17. donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis ...Ego flos campi, et lilium convallium.
This passage has not yet been translated.
Sponsus: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
This passage has not yet been translated.
Sponsa: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
This passage has not yet been translated.
Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
This passage has not yet been translated.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
This passage has not yet been translated.
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
This passage has not yet been translated.
Sponsus: Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
This passage has not yet been translated.
Sponsa: Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
This passage has not yet been translated.
Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
This passage has not yet been translated.
En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :
This passage has not yet been translated.
jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
This passage has not yet been translated.
Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;
This passage has not yet been translated.
ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
This passage has not yet been translated.
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
This passage has not yet been translated.
Sponsa: Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.
This passage has not yet been translated.
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
This passage has not yet been translated.
donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
This passage has not yet been translated.