Song of Songs · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Sponsa: Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera...2. fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo ...3. Chorus Adolescentularum: Trahe me, post te curremus in odorem ...4. Sponsa: Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut taberna...5. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol....6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in ...7. Sponsus: Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere...8. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.9. Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.10. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.11. Sponsa: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.12. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.13. Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.14. Sponsus: Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! ...15. Sponsa: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus ...16. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.Sponsa: Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
This passage has not yet been translated.
fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
This passage has not yet been translated.
Chorus Adolescentularum: Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
This passage has not yet been translated.
Sponsa: Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
This passage has not yet been translated.
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
This passage has not yet been translated.
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
This passage has not yet been translated.
Sponsus: Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
This passage has not yet been translated.
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
This passage has not yet been translated.
Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
This passage has not yet been translated.
Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
This passage has not yet been translated.
Sponsa: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
This passage has not yet been translated.
Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
This passage has not yet been translated.
Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
This passage has not yet been translated.
Sponsus: Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
This passage has not yet been translated.
Sponsa: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
This passage has not yet been translated.
Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
This passage has not yet been translated.