Daniel · 5

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem : et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinæ illius.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ : et rex aspiciebat articulos manus scribentis.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum : et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est ; sed et optimates ejus turbabantur.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est : et proloquens ait : Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex :

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele : cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Igitur introductus est Daniel coram rege : ad quem præfatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa ?

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi : et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere : si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege : Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da : scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum : quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat : et quos volebat, exaltabat : et quos volebat, humiliabat.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est :

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia :

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

sed adversum Dominatorem cæli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Hæc est autem scriptura, quæ digesta est : Mane, Thecel, Phares.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et hæc est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus : et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.

English

This passage has not yet been translated.