Daniel · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : v...2. Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugn...3. Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.4. Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec e...5. Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ord...6. Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habeba...7. Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta t...8. Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de...9. Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit....10. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia mi...11. Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud l...12. aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vit...13. Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli qu...14. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes popul...15. Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et vis...16. Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo ...17. Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.18. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt re...19. Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat d...20. et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ...21. Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanct...22. donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi...23. Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod...24. Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius ...25. Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi con...26. Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et ...27. Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter ...28. Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis co...Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :
This passage has not yet been translated.
Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.
This passage has not yet been translated.
Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.
This passage has not yet been translated.
Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.
This passage has not yet been translated.
Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.
This passage has not yet been translated.
Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.
This passage has not yet been translated.
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
This passage has not yet been translated.
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
This passage has not yet been translated.
Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.
This passage has not yet been translated.
Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.
This passage has not yet been translated.
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :
This passage has not yet been translated.
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.
This passage has not yet been translated.
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.
This passage has not yet been translated.
Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
This passage has not yet been translated.
Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :
This passage has not yet been translated.
Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.
This passage has not yet been translated.
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.
This passage has not yet been translated.
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :
This passage has not yet been translated.
et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.
This passage has not yet been translated.
Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,
This passage has not yet been translated.
donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
This passage has not yet been translated.
Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
This passage has not yet been translated.
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.
This passage has not yet been translated.
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
This passage has not yet been translated.
Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
This passage has not yet been translated.
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
This passage has not yet been translated.
Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.
This passage has not yet been translated.