Daniel · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imper...2. anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum an...3. Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari ...4. Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi : Obsecr...5. peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus :...6. Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomin...7. Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut es...8. Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus no...9. Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia...10. et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in leg...11. Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ...12. Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super ...13. Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super n...14. Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos....15. Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra...16. Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et...17. Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ...18. Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, e...19. Exaudi, Domine ; placare Domine : attende et fac : ne moreris ...20. Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, e...21. adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram ...22. Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque : Daniel, nunc egr...23. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni u...24. Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et s...25. Scito ergo, et animadverte : ab exitu sermonis, ut iterum ædif...26. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus : et non ...27. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una : et in dimidio ...In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,
This passage has not yet been translated.
anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.
This passage has not yet been translated.
Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.
This passage has not yet been translated.
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi : Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua :
This passage has not yet been translated.
peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus : et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.
This passage has not yet been translated.
Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ.
This passage has not yet been translated.
Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
This passage has not yet been translated.
Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.
This passage has not yet been translated.
Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,
This passage has not yet been translated.
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas.
This passage has not yet been translated.
Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
This passage has not yet been translated.
Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos : et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
This passage has not yet been translated.
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit : non enim audivimus vocem ejus.
This passage has not yet been translated.
Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc : peccavimus, iniquitatem fecimus.
This passage has not yet been translated.
Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus : et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.
This passage has not yet been translated.
Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum : neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.
This passage has not yet been translated.
Exaudi, Domine ; placare Domine : attende et fac : ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.
This passage has not yet been translated.
Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei :
This passage has not yet been translated.
adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
This passage has not yet been translated.
Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
This passage has not yet been translated.
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es : tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.
This passage has not yet been translated.
Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Scito ergo, et animadverte : ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt : et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
This passage has not yet been translated.
Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo : et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
This passage has not yet been translated.
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una : et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium : et erit in templo abominatio desolationis : et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
This passage has not yet been translated.