Deuteronomy · 34
Verses
⋯
Individual passages
1. Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, i...2. et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem...3. et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis pa...4. Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraha...5. Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubent...6. et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non co...7. Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non...8. Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta di...9. Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moy...10. Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem no...11. in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut facer...12. et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyse...Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
This passage has not yet been translated.
et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
This passage has not yet been translated.
et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
This passage has not yet been translated.
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino :
This passage has not yet been translated.
et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
This passage has not yet been translated.
Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
This passage has not yet been translated.
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
This passage has not yet been translated.
Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
This passage has not yet been translated.
in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,
This passage has not yet been translated.
et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.
This passage has not yet been translated.