Deuteronomy · 33
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Isr...2. Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : ...3. Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui app...4. Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.5. Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum ...6. Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.7. Hæc est Judæ benedictio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad popu...8. Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto t...9. Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus s...10. Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiam...11. Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius sus...12. Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in...13. Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomi...14. De pomis fructuum solis ac lunæ,15. de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum :16. et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illiu...17. Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis ...18. Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in...19. Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ....20. Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievi...21. Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repo...22. Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.23. Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenu...24. Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratr...25. ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita...26. Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliat...27. habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet ...28. Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra ...29. Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris ...Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
This passage has not yet been translated.
Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
This passage has not yet been translated.
Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.
This passage has not yet been translated.
Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.
This passage has not yet been translated.
Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.
This passage has not yet been translated.
Hæc est Judæ benedictio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
This passage has not yet been translated.
Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
This passage has not yet been translated.
Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
This passage has not yet been translated.
Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
This passage has not yet been translated.
Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.
This passage has not yet been translated.
Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
This passage has not yet been translated.
Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
This passage has not yet been translated.
De pomis fructuum solis ac lunæ,
This passage has not yet been translated.
de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum :
This passage has not yet been translated.
et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.
This passage has not yet been translated.
Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim : et hæc millia Manasse.
This passage has not yet been translated.
Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
This passage has not yet been translated.
Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.
This passage has not yet been translated.
Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
This passage has not yet been translated.
Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.
This passage has not yet been translated.
Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
This passage has not yet been translated.
Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.
This passage has not yet been translated.
Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :
This passage has not yet been translated.
ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
This passage has not yet been translated.
Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,
This passage has not yet been translated.
habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.
This passage has not yet been translated.
Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.
This passage has not yet been translated.
Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
This passage has not yet been translated.