Deuteronomy · 32
Verses
⋯
Individual passages
1. Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.2. Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum,...3. Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.4. Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fide...5. Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prav...6. Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid no...7. Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : inte...8. Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Ad...9. Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.10. Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solit...11. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos v...12. Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :13. constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agr...14. butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et ari...15. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impi...16. Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad ir...17. Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi ...18. Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.19. Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocav...20. Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissim...21. Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt...22. Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni...23. Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.24. Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : de...25. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac v...26. Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.27. Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hos...28. Gens absque consilio est, et sine prudentia.29. Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.30. Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? n...31. Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt...32. De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : u...33. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.34. Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?35. Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eor...36. Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur ...37. Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?38. de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libami...39. Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me : e...40. Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.41. Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus...42. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit ca...43. Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ...44. Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in...45. Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,46. et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego ...47. quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis v...48. Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :49. Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem N...50. Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaro...51. quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad a...52. E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego d...Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.
This passage has not yet been translated.
Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.
This passage has not yet been translated.
Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.
This passage has not yet been translated.
Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
This passage has not yet been translated.
Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.
This passage has not yet been translated.
Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
This passage has not yet been translated.
Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.
This passage has not yet been translated.
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.
This passage has not yet been translated.
Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.
This passage has not yet been translated.
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
This passage has not yet been translated.
Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :
This passage has not yet been translated.
constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;
This passage has not yet been translated.
butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.
This passage has not yet been translated.
Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
This passage has not yet been translated.
Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
This passage has not yet been translated.
Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :
This passage has not yet been translated.
Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
This passage has not yet been translated.
Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.
This passage has not yet been translated.
Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
This passage has not yet been translated.
Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
This passage has not yet been translated.
Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
This passage has not yet been translated.
Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
This passage has not yet been translated.
Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
This passage has not yet been translated.
Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
This passage has not yet been translated.
Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.
This passage has not yet been translated.
Gens absque consilio est, et sine prudentia.
This passage has not yet been translated.
Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
This passage has not yet been translated.
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?
This passage has not yet been translated.
Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.
This passage has not yet been translated.
De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.
This passage has not yet been translated.
Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
This passage has not yet been translated.
Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?
This passage has not yet been translated.
Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
This passage has not yet been translated.
Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
This passage has not yet been translated.
Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?
This passage has not yet been translated.
de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
This passage has not yet been translated.
Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
This passage has not yet been translated.
Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.
This passage has not yet been translated.
Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
This passage has not yet been translated.
Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis.
This passage has not yet been translated.
Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
This passage has not yet been translated.
Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,
This passage has not yet been translated.
et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :
This passage has not yet been translated.
quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.
This passage has not yet been translated.
Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :
This passage has not yet been translated.
quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.
This passage has not yet been translated.
E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.
This passage has not yet been translated.