Deuteronomy · 31
Verses
⋯
Individual passages
1. Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad univers...2. et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non possu...3. Dominus ergo Deus tuus transibit ante te : ipse delebit omnes ...4. Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæo...5. Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicu...6. Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis...7. Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël : Confo...8. Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimitt...9. Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibu...10. Præcepitque eis, dicens : Post septem annos, anno remissionis,...11. convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Do...12. et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, ...13. Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et ti...14. Et ait Dominus ad Moysen : Ecce prope sunt dies mortis tuæ : v...15. apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introi...16. Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis...17. Et irascetur furor meus contra eum in die illo : et derelinqua...18. Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter...19. Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Is...20. Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, l...21. Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebi...22. Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.23. Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait : Confortare, et e...24. Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, a...25. præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens :26. Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Dom...27. Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. ...28. Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque ...29. Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis...30. Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba ...Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël,
This passage has not yet been translated.
et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi : Non transibis Jordanem istum.
This passage has not yet been translated.
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te : ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas : et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
This passage has not yet been translated.
Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis.
This passage has not yet been translated.
Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum : quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.
This passage has not yet been translated.
Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.
This passage has not yet been translated.
Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque eis, dicens : Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum,
This passage has not yet been translated.
convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis,
This passage has not yet been translated.
et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas : ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.
This passage has not yet been translated.
Et ait Dominus ad Moysen : Ecce prope sunt dies mortis tuæ : voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii :
This passage has not yet been translated.
apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea : ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.
This passage has not yet been translated.
Et irascetur furor meus contra eum in die illo : et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem : invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die : Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
This passage has not yet been translated.
Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
This passage has not yet been translated.
Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël : ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël.
This passage has not yet been translated.
Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis : detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.
This passage has not yet been translated.
Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.
This passage has not yet been translated.
Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
This passage has not yet been translated.
Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,
This passage has not yet been translated.
præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri : ut sit ibi contra te in testimonium.
This passage has not yet been translated.
Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum : quanto magis cum mortuus fuero ?
This passage has not yet been translated.
Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.
This passage has not yet been translated.
Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis : et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
This passage has not yet been translated.
Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.
This passage has not yet been translated.