Deuteronomy · 30
Verses
⋯
Individual passages
1. Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio siv...2. et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut e...3. reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tu...4. Si ad cardines cæli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominu...5. et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patre...6. Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut...7. Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, e...8. Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque...9. et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus ma...10. si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcept...11. Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, ...12. nec in cælo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad cæ...13. neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nob...14. sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut ...15. Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bo...16. ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et cust...17. Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque er...18. prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in te...19. Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vi...20. et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi...Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
This passage has not yet been translated.
et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua :
This passage has not yet been translated.
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
This passage has not yet been translated.
Si ad cardines cæli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,
This passage has not yet been translated.
et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
This passage has not yet been translated.
Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
This passage has not yet been translated.
Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.
This passage has not yet been translated.
Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie :
This passage has not yet been translated.
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis :
This passage has not yet been translated.
si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.
This passage has not yet been translated.
Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,
This passage has not yet been translated.
nec in cælo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus ?
This passage has not yet been translated.
neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est ?
This passage has not yet been translated.
sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.
This passage has not yet been translated.
Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum :
This passage has not yet been translated.
ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
This passage has not yet been translated.
Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis :
This passage has not yet been translated.
prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.
This passage has not yet been translated.
Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum :
This passage has not yet been translated.
et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
This passage has not yet been translated.