Deuteronomy · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessu...2. tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ...3. neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio e...4. quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat ...5. Quin potius hæc facietis eis : aras eorum subvertite, et confr...6. quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus De...7. Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est D...8. sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod j...9. Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fide...10. et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultr...11. Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego man...12. Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, ...13. et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris ...14. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis...15. Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti ...16. Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est ti...17. Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : q...18. noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Phar...19. plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque porten...20. Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec de...21. Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus...22. ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per...23. Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interfici...24. Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum...25. Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et a...26. nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema,...Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te :
This passage has not yet been translated.
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,
This passage has not yet been translated.
neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :
This passage has not yet been translated.
quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito.
This passage has not yet been translated.
Quin potius hæc facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :
This passage has not yet been translated.
quia populus sanctus es Domino Deo tuo.
Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
This passage has not yet been translated.
Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :
This passage has not yet been translated.
sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes :
This passage has not yet been translated.
et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
This passage has not yet been translated.
Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.
This passage has not yet been translated.
Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :
This passage has not yet been translated.
et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.
This passage has not yet been translated.
Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
This passage has not yet been translated.
Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : quomodo potero delere eas ?
This passage has not yet been translated.
noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,
This passage has not yet been translated.
plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.
This passage has not yet been translated.
Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.
This passage has not yet been translated.
Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :
This passage has not yet been translated.
ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.
This passage has not yet been translated.
Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.
This passage has not yet been translated.
Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
This passage has not yet been translated.
Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui :
This passage has not yet been translated.
nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
This passage has not yet been translated.