Ecclesiastes · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.2. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et ...3. Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?4. Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æter...5. Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,6. gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans univer...7. Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum...8. Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone....9. Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod fac...10. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc rec...11. Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futu...12. Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;13. et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de o...14. Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et af...15. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.16. Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, e...17. Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, errores...18. eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit...Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
This passage has not yet been translated.
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?
This passage has not yet been translated.
Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat.
This passage has not yet been translated.
Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,
This passage has not yet been translated.
gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
This passage has not yet been translated.
Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
This passage has not yet been translated.
Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
This passage has not yet been translated.
Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
This passage has not yet been translated.
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
This passage has not yet been translated.
Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
This passage has not yet been translated.
Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;
This passage has not yet been translated.
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
This passage has not yet been translated.
Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
This passage has not yet been translated.
Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
This passage has not yet been translated.
Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
This passage has not yet been translated.
Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :
This passage has not yet been translated.
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem.
This passage has not yet been translated.