Ecclesiastes · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam venia...2. antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et rev...3. quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissi...4. et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et ...5. excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygd...6. Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea...7. et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus red...8. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.9. Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et e...10. Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac ...11. Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi...12. His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros null...13. Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata e...14. et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, ...Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent ;
This passage has not yet been translated.
antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam ;
This passage has not yet been translated.
quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ;
This passage has not yet been translated.
et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis :
This passage has not yet been translated.
excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.
This passage has not yet been translated.
Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
This passage has not yet been translated.
et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
This passage has not yet been translated.
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
This passage has not yet been translated.
Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat ; et investigans composuit parabolas multas.
This passage has not yet been translated.
Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
This passage has not yet been translated.
Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
This passage has not yet been translated.
His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
This passage has not yet been translated.
Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo,
This passage has not yet been translated.
et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.
This passage has not yet been translated.