Ezra · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdra...2. filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,3. filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth,4. filii Zarahiæ, filii Ozi, filii Bocci,5. filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerd...6. Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege...7. Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et d...8. Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.9. Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et...10. Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et...11. Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxer...12. Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doc...13. A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de popu...14. A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, u...15. et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus,...16. Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa pro...17. libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes...18. Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo arg...19. Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, tra...20. Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcum...21. et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus cust...22. usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros ce...23. Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in ...24. Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levit...25. Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu t...26. Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, dilige...27. Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in cor...28. et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliat...Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ,
This passage has not yet been translated.
filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
This passage has not yet been translated.
filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth,
This passage has not yet been translated.
filii Zarahiæ, filii Ozi, filii Bocci,
This passage has not yet been translated.
filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.
This passage has not yet been translated.
Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël : et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
This passage has not yet been translated.
Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se.
This passage has not yet been translated.
Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium.
This passage has not yet been translated.
Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israël.
This passage has not yet been translated.
Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem.
This passage has not yet been translated.
A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat.
This passage has not yet been translated.
A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua :
This passage has not yet been translated.
et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israël, cujus in Jerusalem tabernaculum est.
This passage has not yet been translated.
Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, juxta voluntatem Dei vestri facite.
This passage has not yet been translated.
Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,
This passage has not yet been translated.
et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis,
This passage has not yet been translated.
usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
This passage has not yet been translated.
Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli : ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus.
This passage has not yet been translated.
Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.
This passage has not yet been translated.
Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui : sed et imperitos docete libere.
This passage has not yet been translated.
Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem.
This passage has not yet been translated.
Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus regis potentibus : et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum.
This passage has not yet been translated.