Exodus · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Is...2. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen ...3. Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per ma...4. Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de ...5. Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam coll...6. Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere s...7. et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum...8. Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et m...9. Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi fili...10. Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respex...11. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :12. Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere...13. Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit cast...14. Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine mi...15. Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ?...16. Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex...17. Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, ali...18. Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, hab...19. Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.20. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane...21. Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad v...22. In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gom...23. Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabba...24. Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque...25. Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domi...26. Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domin...27. Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, n...28. Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire ...29. videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die...30. Et sabbatizavit populus die septimo.31. Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi se...32. Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : I...33. Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, qu...34. sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in taberna...35. Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec ven...36. Gomor autem decima pars est ephi.Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
This passage has not yet been translated.
Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,
This passage has not yet been translated.
et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?
This passage has not yet been translated.
Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.
This passage has not yet been translated.
Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.
This passage has not yet been translated.
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
This passage has not yet been translated.
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
This passage has not yet been translated.
Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
This passage has not yet been translated.
Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.
This passage has not yet been translated.
Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.
This passage has not yet been translated.
Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.
This passage has not yet been translated.
Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.
This passage has not yet been translated.
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
This passage has not yet been translated.
Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.
This passage has not yet been translated.
Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
This passage has not yet been translated.
Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?
This passage has not yet been translated.
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
This passage has not yet been translated.
Et sabbatizavit populus die septimo.
This passage has not yet been translated.
Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
This passage has not yet been translated.
sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
This passage has not yet been translated.
Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.
This passage has not yet been translated.
Gomor autem decima pars est ephi.
This passage has not yet been translated.