Exodus · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia...2. tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,3. et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente pa...4. alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, ...5. Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ...6. Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad ...7. Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus e...8. narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaon...9. Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus...10. Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptio...11. Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod s...12. Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo :...13. Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assist...14. Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in ...15. Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :16. cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judi...17. At ille : Non bonam, inquit, rem facis.18. Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est ...19. Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu...20. ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per qu...21. Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, ...22. qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fueri...23. Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteri...24. Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.25. Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos pri...26. Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius er...27. Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,
This passage has not yet been translated.
tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
This passage has not yet been translated.
et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;
This passage has not yet been translated.
alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
This passage has not yet been translated.
Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
This passage has not yet been translated.
Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
This passage has not yet been translated.
narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
This passage has not yet been translated.
Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.
This passage has not yet been translated.
Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.
This passage has not yet been translated.
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?
This passage has not yet been translated.
Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :
This passage has not yet been translated.
cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.
This passage has not yet been translated.
At ille : Non bonam, inquit, rem facis.
This passage has not yet been translated.
Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.
This passage has not yet been translated.
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :
This passage has not yet been translated.
ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
This passage has not yet been translated.
Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
This passage has not yet been translated.
qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.
This passage has not yet been translated.
Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
This passage has not yet been translated.
Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.
This passage has not yet been translated.
Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
This passage has not yet been translated.
Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
This passage has not yet been translated.
Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.
This passage has not yet been translated.