Exodus · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc sunt judicia quæ propones eis.2. Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo ...3. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem,...4. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et ...5. Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac libe...6. offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes,...7. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicu...8. Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet...9. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.10. Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et ve...11. Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.12. Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.13. Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus...14. Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidia...15. Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.16. Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ,...17. Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.18. Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lap...19. si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innoce...20. Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fue...21. Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ...22. Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnante...23. Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,24. oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,25. adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.26. Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et lusco...27. Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter d...28. Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint...29. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et cont...30. Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidq...31. Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ...32. Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domin...33. Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam,...34. reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuu...35. Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fu...36. Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiuste...Hæc sunt judicia quæ propones eis.
This passage has not yet been translated.
Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
This passage has not yet been translated.
Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
This passage has not yet been translated.
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
This passage has not yet been translated.
Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
This passage has not yet been translated.
offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.
This passage has not yet been translated.
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
This passage has not yet been translated.
Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
This passage has not yet been translated.
Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
This passage has not yet been translated.
Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.
This passage has not yet been translated.
Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
This passage has not yet been translated.
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
This passage has not yet been translated.
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
This passage has not yet been translated.
Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
This passage has not yet been translated.
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
This passage has not yet been translated.
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
This passage has not yet been translated.
Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
This passage has not yet been translated.
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
This passage has not yet been translated.
si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
This passage has not yet been translated.
Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
This passage has not yet been translated.
Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
This passage has not yet been translated.
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
This passage has not yet been translated.
Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
This passage has not yet been translated.
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
This passage has not yet been translated.
adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
This passage has not yet been translated.
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
This passage has not yet been translated.
Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
This passage has not yet been translated.
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
This passage has not yet been translated.
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
This passage has not yet been translated.
Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
This passage has not yet been translated.
Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
This passage has not yet been translated.
Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
This passage has not yet been translated.
Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
This passage has not yet been translated.
reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
This passage has not yet been translated.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
This passage has not yet been translated.
Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
This passage has not yet been translated.