Exodus · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :2. Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de do...3. Non habebis deos alienos coram me.4. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est i...5. Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus forti...6. et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et cus...7. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit i...8. Memento ut diem sabbati sanctifices.9. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.10. Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omn...11. Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omn...12. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terra...13. Non occides.14. Non mœchaberis.15. Non furtum facies.16. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.17. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus...18. Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum bu...19. dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur ...20. Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vo...21. Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem...22. Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : V...23. Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.24. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocaust...25. Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de ...26. Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :
This passage has not yet been translated.
Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
This passage has not yet been translated.
Non habebis deos alienos coram me.
This passage has not yet been translated.
Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
This passage has not yet been translated.
Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
This passage has not yet been translated.
et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
This passage has not yet been translated.
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
This passage has not yet been translated.
Memento ut diem sabbati sanctifices.
This passage has not yet been translated.
Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
This passage has not yet been translated.
Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
This passage has not yet been translated.
Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
This passage has not yet been translated.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
This passage has not yet been translated.
Non occides.
This passage has not yet been translated.
Non mœchaberis.
This passage has not yet been translated.
Non furtum facies.
This passage has not yet been translated.
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
This passage has not yet been translated.
Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
This passage has not yet been translated.
Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
This passage has not yet been translated.
dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
This passage has not yet been translated.
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
This passage has not yet been translated.
Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
This passage has not yet been translated.
Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
This passage has not yet been translated.
Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
This passage has not yet been translated.
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
This passage has not yet been translated.
Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
This passage has not yet been translated.
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
This passage has not yet been translated.