Exodus · 36
Verses
⋯
Individual passages
1. Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus d...2. Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dedera...3. tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instare...4. Unde artifices venire compulsi,5. dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.6. Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier...7. eo quod oblata sufficerent et superabundarent.8. Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernacul...9. quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in ...10. Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinqu...11. Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque la...12. ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.13. Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cort...14. Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum t...15. unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in lati...16. quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.17. Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta...18. Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut un...19. Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis...20. Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.21. Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis...22. Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri...23. E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,24. cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula po...25. Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit...26. cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.27. Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ ...28. et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :29. quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem...30. ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedec...31. Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabula...32. et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et e...33. Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo us...34. Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. ...35. Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso r...36. et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deaura...37. Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpu...38. et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, bas...Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
This passage has not yet been translated.
tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
This passage has not yet been translated.
Unde artifices venire compulsi,
This passage has not yet been translated.
dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
This passage has not yet been translated.
Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
This passage has not yet been translated.
eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :
This passage has not yet been translated.
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
This passage has not yet been translated.
Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
This passage has not yet been translated.
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
This passage has not yet been translated.
ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
This passage has not yet been translated.
Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
This passage has not yet been translated.
Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :
This passage has not yet been translated.
unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :
This passage has not yet been translated.
quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
This passage has not yet been translated.
Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
This passage has not yet been translated.
Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
This passage has not yet been translated.
Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
This passage has not yet been translated.
Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
This passage has not yet been translated.
Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
This passage has not yet been translated.
Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
This passage has not yet been translated.
E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
This passage has not yet been translated.
cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
This passage has not yet been translated.
Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
This passage has not yet been translated.
cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
This passage has not yet been translated.
Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
This passage has not yet been translated.
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :
This passage has not yet been translated.
quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :
This passage has not yet been translated.
ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
This passage has not yet been translated.
Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
This passage has not yet been translated.
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
This passage has not yet been translated.
Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
This passage has not yet been translated.
Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.
This passage has not yet been translated.
Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :
This passage has not yet been translated.
et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
This passage has not yet been translated.
Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :
This passage has not yet been translated.
et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
This passage has not yet been translated.