Exodus · 35
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : H...2. Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, s...3. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.4. Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est ser...5. Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono...6. hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilo...7. pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,8. et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum...9. lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.10. Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus im...11. tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annu...12. arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud opp...13. mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :14. candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas,...15. altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ...16. altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et va...17. cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus v...18. paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :19. vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes A...20. Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,21. obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, a...22. viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos e...23. Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum...24. argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in...25. Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purp...26. et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.27. Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad supe...28. aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandu...29. Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fie...30. Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex no...31. implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et sc...32. ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,33. sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre ...34. dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :35. ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymita...Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
This passage has not yet been translated.
Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
This passage has not yet been translated.
Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
This passage has not yet been translated.
Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :
This passage has not yet been translated.
Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,
This passage has not yet been translated.
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
This passage has not yet been translated.
pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
This passage has not yet been translated.
et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
This passage has not yet been translated.
lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
This passage has not yet been translated.
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
This passage has not yet been translated.
tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
This passage has not yet been translated.
arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
This passage has not yet been translated.
mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
This passage has not yet been translated.
candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
This passage has not yet been translated.
altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
This passage has not yet been translated.
altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
This passage has not yet been translated.
cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
This passage has not yet been translated.
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
This passage has not yet been translated.
vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
This passage has not yet been translated.
Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
This passage has not yet been translated.
obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
This passage has not yet been translated.
viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
This passage has not yet been translated.
Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
This passage has not yet been translated.
argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
This passage has not yet been translated.
Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
This passage has not yet been translated.
et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
This passage has not yet been translated.
Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
This passage has not yet been translated.
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
This passage has not yet been translated.
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
This passage has not yet been translated.
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
This passage has not yet been translated.
ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
This passage has not yet been translated.
sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
This passage has not yet been translated.
dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
This passage has not yet been translated.
ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
This passage has not yet been translated.