Exodus · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loq...2. Quod si adhuc renuis, et retines eos,3. ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asino...4. Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et posses...5. Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus ver...6. Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omni...7. Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his...8. Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cin...9. Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in homini...10. Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et...11. nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in ...12. Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut ...13. Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Phara...14. Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et s...15. Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste,...16. Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, e...17. Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?18. En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non...19. Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ hab...20. Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere ...21. qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jum...22. Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut f...23. Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua,...24. Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit ma...25. Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in...26. Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.27. Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : P...28. Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimitta...29. Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ...30. novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.31. Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens,...32. triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.33. Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Domin...34. Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonit...35. et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum n...Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
This passage has not yet been translated.
Quod si adhuc renuis, et retines eos,
This passage has not yet been translated.
ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
This passage has not yet been translated.
Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
This passage has not yet been translated.
Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
This passage has not yet been translated.
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
This passage has not yet been translated.
Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
This passage has not yet been translated.
Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :
This passage has not yet been translated.
nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
This passage has not yet been translated.
Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
This passage has not yet been translated.
Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
This passage has not yet been translated.
Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
This passage has not yet been translated.
Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
This passage has not yet been translated.
En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
This passage has not yet been translated.
Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
This passage has not yet been translated.
Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :
This passage has not yet been translated.
qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
This passage has not yet been translated.
Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
This passage has not yet been translated.
Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
This passage has not yet been translated.
Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.
This passage has not yet been translated.
Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
This passage has not yet been translated.
Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :
This passage has not yet been translated.
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
This passage has not yet been translated.
Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
This passage has not yet been translated.
triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.
This passage has not yet been translated.
Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
This passage has not yet been translated.
Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :
This passage has not yet been translated.
et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.
This passage has not yet been translated.