Ezekiel · 34

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Propterea, pastores, audite verbum Domini.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

propterea, pastores, audite verbum Domini.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo : pluviæ benedictionis erunt.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore : et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.