Ezekiel · 33
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :2. Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : ...3. et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit b...4. audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se obs...5. Sonum buccinæ audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ...6. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonueri...7. Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël : audie...8. Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris l...9. Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, ...10. Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis,...11. Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, ...12. Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia j...13. Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia ...14. Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit pœnitentiam...15. et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in m...16. Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei : judiciu...17. Et dixerunt filii populi tui : Non est æqui ponderis via Domin...18. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquita...19. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium...20. Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias ...21. Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta me...22. Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam venire...23. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :24. Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël,...25. Idcirco dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Qui in sanguin...26. stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusq...27. Hæc dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui...28. Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet supe...29. et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam ...30. Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te jux...31. Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent cora...32. Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canit...33. Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scie...Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem :
This passage has not yet been translated.
et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo :
This passage has not yet been translated.
audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum : sanguis ipsius super caput ejus erit.
This passage has not yet been translated.
Sonum buccinæ audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.
This passage has not yet been translated.
Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.
This passage has not yet been translated.
Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
This passage has not yet been translated.
Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur ; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
This passage has not yet been translated.
Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
This passage has not yet been translated.
Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?
This passage has not yet been translated.
Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël ?
This passage has not yet been translated.
Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua : et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
This passage has not yet been translated.
Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
This passage has not yet been translated.
Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
This passage has not yet been translated.
et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum : vita vivet, et non morietur.
This passage has not yet been translated.
Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt filii populi tui : Non est æqui ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est.
This passage has not yet been translated.
Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.
This passage has not yet been translated.
Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
This passage has not yet been translated.
Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
This passage has not yet been translated.
Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas.
This passage has not yet been translated.
Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat : aperuitque os meum donec veniret ad me mane : et aperto ore meo, non silui amplius.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram : nos autem multi sumus : nobis data est terra in possessionem.
This passage has not yet been translated.
Idcirco dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram hæreditate possidebitis ?
This passage has not yet been translated.
stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit : et terram hæreditate possidebitis ?
This passage has not yet been translated.
Hæc dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in præsidiis et speluncis sunt, peste morientur.
This passage has not yet been translated.
Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus : et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat :
This passage has not yet been translated.
et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.
This passage has not yet been translated.
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes : Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
This passage has not yet been translated.
Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus : et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos : quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
This passage has not yet been translated.
Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea.
This passage has not yet been translated.
Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
This passage has not yet been translated.