Ezekiel · 36

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

propterea vaticinare, et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te : et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Idcirco dices domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum : ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Hæc dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

Hæc dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.

English

This passage has not yet been translated.