Ezekiel · 40

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus : stabat autem in porta.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et limen portæ, juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portæ erat intrinsecus.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquaginta cubitos.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quæ respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus : et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.

English

This passage has not yet been translated.

39
Latin

Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.

English

This passage has not yet been translated.

40
Latin

Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ : et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ :

English

This passage has not yet been translated.

41
Latin

quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde : per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant.

English

This passage has not yet been translated.

42
Latin

Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.

English

This passage has not yet been translated.

43
Latin

Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.

English

This passage has not yet been translated.

44
Latin

Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.

English

This passage has not yet been translated.

45
Latin

Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.

English

This passage has not yet been translated.

46
Latin

Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.

English

This passage has not yet been translated.

47
Latin

Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.

English

This passage has not yet been translated.

48
Latin

Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.

English

This passage has not yet been translated.

49
Latin

Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus : una hinc, et altera inde.

English

This passage has not yet been translated.