Ezekiel · 39

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus : quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Nomen autem civitatis Amona : et mundabunt terram.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis : arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

English

This passage has not yet been translated.